HOMOGRAMMI

HOMOGRAMMI
HOMOGRAMMI
in publicis olim Ludis secum invicem committebantur. Sic enim Lucian. Athlerarum et Pancratiastarum sortitionem describens: In argenteam, inquit, calpin, i. e. urnam. coiciebantur minutulae sortes, fabâ non ampliores: eo semper ordine servato, ut binis cadem inscriberetur elementi nota, pro athletarum numero, sortibus item auctoribus. Quum itaque impenderet certandi tempus, prodibant ex Athletis singuli sortem educturi: nec inspectandi productam ius erant, quando id prohiberet assistens Mastigophorus. Peracto autem orbe, circumiens Alytarches inspectabat sortes, atque ita dispensabat, ut qui alpha esset sortitus, cum eo componeretur, qui eandem eduxisset literam, atque ita deinceps. Homogrammi certaturi prodibant. Fieri vero sic moris erat, si certaturi pares fuissent: quod si impar esset eorum numerus, coniciebatur in urnam solitaria litera, quae antigramma non haberet. Quam qui eduxisset, residebat exspectans, quamdiu certarent alii, congressurus postmodum cum fatigatis, vigens ipse atque viribus integer: quod sane felicissimum censebatur. Vocabatur autem hic Ε῎φεδρος, quae proin vox apud Sophoclem Mastigophoro designat novissimum. Cael. Rhodigin. Antiqq. Lect. l. 22. c. 18. Aliam vero notionem vocis, vide infra in Meridiani: adde quae dicemus in voce Sortes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • ATHLETICA — Hier. Mercuriali vitiosa Gymnasticae species appellata, hominibus robustis efficiendis (talis enim fuit Milo Crotonitata et Athleta ille, quem Olympiodorus τὰ βώλια comminuere solitum scripsit) quo in certaminibus victoriam reportare ac coronas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARIA componere — apud Minucium Felic. Hic (Homerus) eorum paria composuit, sauciavit Verierem etc. Gladiatorum sermo, qui postquam in arenam deducti, paria inter se componi dicebantur. Horat. l. 1. Sat. 7. v. 18. Brutô praetore tenente Ditem Asiam, Rupili, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”